ALAE Cursorum

ALAE Cursorum
ALAE Cursorum
occurrunt primum apud Spartian. in Aelio Vero Imperat. c. 5. ubi Cursoribus suis exemplo Cupidinum alas apposuisse, cosque ventorum nominibus saepe vocitavisse, Boream alium, alium Notum, et item Aquiloncm aut Circium, coeterisque nominibus appellans legitur. Erat tamen iam ante Militum πτεροφόρων, i. e. pinnigerorum seu pinniraporum ordo, quibus Imperatores et Praesides provinciarum, pro tabellariis cursoribusque utebantur, de quibus vide quae scribit Casaubon. ad Sueton. l. 2. Allusit huc eleganter, magnus Rhetor Aristides Panegyr. in Romam, ubi postquam dixit, Romanum Imperium universum Orbem literis regere sedentem, addit: Αἱ δὲ ἐπιςτολαὶ μικρὸν φθάνουτι γραφεῖσαι καὶ πάρεισιν, ὥςπερ ὑπὸ πτηνῶν φεράμεναι, Literae vero vix scriptae sunt, cum iam advolârunt, velut alis perlatae. Sed de hac re plura infra passim, imprimis ubi de Pinnis et Pinnatis literis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MAZYES — Nomades Libyae, aliis Maxyes, et Machmes. Steph. Aliis Mazyges, sic enim apud Sueton. in Nerone legendum c. 30. Nanquam carrucis minus mille fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillatâ et phaleratâ cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”